Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cur, quotiens [*](totiens) alicui chartae sua vincula dempsi,
  2. illam speravi nomen habere tuum?
  3. di faciant ut saepe tua sit epistula dextra
  4. scripta, sed e multis reddita nulla mihi.
  5. quod precor, esse liquet. credam prius ora Medusae
  6. Gorgonis anguineis [*](anguinis σ ) cincta fuisse comis,
  7. esse canes utero sub virginis, esse Chimaeram,
  8. a truce quae flammis separet angue leam.
  9. quadrupedesque hominis [*](homines vel hominum) cum pectore pectora iunctos,
  10. tergeminumque virum tergeminumque canem,
  11. Sphingaque et Harpyias serpentipedesque Gigantes,
  12. centimanumque Gyan semibovemque virum.