Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cur tua cessavit pietas, scribentibus illis,
  2. exiguus nobis cum quibus usus erat?
  3. cur, quotiens [*](totiens) alicui chartae sua vincula dempsi,
  4. illam speravi nomen habere tuum?
  5. di faciant ut saepe tua sit epistula dextra
  6. scripta, sed e multis reddita nulla mihi.
  7. quod precor, esse liquet. credam prius ora Medusae
  8. Gorgonis anguineis [*](anguinis σ ) cincta fuisse comis,