Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. esse canes utero sub virginis, esse Chimaeram,
  2. a truce quae flammis separet angue leam.
  3. quadrupedesque hominis [*](homines vel hominum) cum pectore pectora iunctos,
  4. tergeminumque virum tergeminumque canem,
  5. Sphingaque et Harpyias serpentipedesque Gigantes,
  6. centimanumque Gyan semibovemque virum.
  7. haec ego cuncta prius, quam te, carissime, credam
  8. mutatum curam deposuisse mei,
  9. innumeri montes inter me teque viaeque
  10. Summaque et campi nec freta pauca iacent,
  11. mille potest causis a te quae littera saepe
  12. missa sit in nostras rara venire manus;
  13. mille tamen causas scribendo vince frequenter,
  14. excusem ne te semper, amice, mihi.
  1. Iam mea cycneas imitantur tempora plumas,
  2. inficit et nigras alba senecta comas,
  3. iam subeunt anni fragiles et inertior aetas,
  4. iamque parum firmo me mihi ferre grave est.
  5. nunc erat, ut posito deberem fine laborum
  6. vivere, me nullo [*](cum nullo) sollicitante metu,