Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tempore Poenorum compescitur ira leonum,
  2. nec feritas animo, quae fuit ante, manet;
  3. quaeque sui monitis [*](iussis) obtemperat Inda magistri
  4. belua, servitium tempore victa subit.
  5. tempus ut extensis tumeat facit uva racemis,
  6. vixque merum capiant grana quod intus habent;
  7. tempus et in canas semen producit aristas,
  8. et ne sint tristi poma sapore cavet. [*](facit)
  9. hoc tenuat dentem terram renovantis [*](semoventis vel scindentis vel patientis: renovantis σ ) aratri,
  10. hoc rigidas silices, hoc adamanta terit;
  11. hoc etiam saevas paulatim mitigat iras,
  12. hoc minuit luctus maestaque corda levat,