Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- tempore Poenorum compescitur ira leonum,
- nec feritas animo, quae fuit ante, manet;
- quaeque sui monitis [*](iussis) obtemperat Inda magistri
- belua, servitium tempore victa subit.
- tempus ut extensis tumeat facit uva racemis,
- vixque merum capiant grana quod intus habent;