Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- una tamen spes est quae me soletur in istis,
- haec fore morte mea non diuturna mala.
- Bis me sol adiit gelidae post frigora brumae,
- bisque suum tacto Pisce peregit iter.
- tempore tam longo cur non tua dextera versus
- quamlibet in paucos officiosa fuit?
- cur tua cessavit pietas, scribentibus illis,
- exiguus nobis cum quibus usus erat?
- cur, quotiens [*](totiens) alicui chartae sua vincula dempsi,
- illam speravi nomen habere tuum?