Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. integer est melior nitidis gladiator in armis,
  2. quam cui tela suo sanguine tincta rubent.
  3. fert bene praecipites navis modo facta procellas:
  4. quamlibet exiguo solvitur imbre vetus.
  5. nos quoque quae ferimus, tulimus patientius ante quam [*]( quae: quam Ehwald)
  6. mala sunt longa multiplicata die!
  7. credite, deficio, nostroque a corpore quantum
  8. auguror, accedunt tempora parva malis.
  9. nam neque sunt vires, nec qui color esse solebat:
  10. vix habeo tenuem, quae tegat ossa, cutem,
  11. corpore sed mens est aegro magis aegra, malique
  12. in circumspectu stat sine fine sui.