Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. scilicet et veteres fugiunt iuga saepe iuvenci,
  2. et domitus freno saepe repugnat equus.
  3. tristior est etiam praesens aerumna priore:
  4. ut sit enim sibi par, crevit et aucta mora est.
  5. nec tam nota mihi, quam sunt, mala nostra fuerunt;
  6. nunc [*](nunc sed) magis hoc, quo sunt cognitiora, gravant.
  7. est quoque non nihilum [*](minimum) vires afferre recentes,
  8. nec praeconsumptum temporis esse malis,
  9. fortior in fulva novus est luctator harena,
  10. quam cui sunt tarda brachia fessa mora.
  11. integer est melior nitidis gladiator in armis,
  12. quam cui tela suo sanguine tincta rubent.
  13. fert bene praecipites navis modo facta procellas:
  14. quamlibet exiguo solvitur imbre vetus.
  15. nos quoque quae ferimus, tulimus patientius ante quam [*]( quae: quam Ehwald)
  16. mala sunt longa multiplicata die!
  17. credite, deficio, nostroque a corpore quantum
  18. auguror, accedunt tempora parva malis.
  19. nam neque sunt vires, nec qui color esse solebat:
  20. vix habeo tenuem, quae tegat ossa, cutem,