Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. haec igitur regio, magni paene ultima mundi,
  2. quam fugere homines dique, propinqua mihi est:
  3. aque [*](atque) mea terra [*](meam terram) prope sunt funebria sacra,
  4. si modo Nasoni barbara terra sua est.
  5. o utinam venti, quibus est ablatus Orestes,
  6. placato referant et mea vela deo!
  1. O mihi dilectos inter pars prima sodales,
  2. unica fortunis ara reperta meis
  3. cuius ab adloquiis anima haec moribunda revixit,
  4. ut vigil infusa Pallade flamma solet;
  5. qui veritus non es portus aperire fideles
  6. fulmine percussae confugiumque rati;