Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. protinus evincti [*](evicti) tristem ducuntur ad aram,
  2. quae stabat geminas ante cruenta fores.
  3. nec tamen hunc sua mors, nec mors sua terruit illum
  4. alter ob alterius funera maestus erat.
  5. et iam constiterat stricto mucrone sacerdos,
  6. cinxerat et Graias barbara vitta comas,
  7. cum vice sermonis fratrem cognovit, et illi
  8. pro nece complexus Iphigenia dedit,
  9. laeta deae signum crudelia sacra perosae
  10. transtulit ex illis in meliora locis,
  11. haec igitur regio, magni paene ultima mundi,
  12. quam fugere homines dique, propinqua mihi est:
  13. aque [*](atque) mea terra [*](meam terram) prope sunt funebria sacra,
  14. si modo Nasoni barbara terra sua est.
  15. o utinam venti, quibus est ablatus Orestes,
  16. placato referant et mea vela deo!
  1. O mihi dilectos inter pars prima sodales,
  2. unica fortunis ara reperta meis
  3. cuius ab adloquiis anima haec moribunda revixit,
  4. ut vigil infusa Pallade flamma solet;