Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. frigida me cohibent Euxini litora Ponti :
  2. dictus ab antiquis Axenus ille fuit.
  3. nam neque iactantur moderatis aequora ventis,
  4. nec placidos portus hospita navis adit.
  5. sunt circa gentes, quae praedam sanguine quaerunt;
  6. nec minus infida terra timetur aqua.
  7. illi, quos audis hominum gaudere cruore,
  8. paene sub eiusdem sideris axe iacent,
  9. nec procul a nobis locus est, ubi Taurica dira
  10. caede pharetratae spargitur ara deae.
  11. haec prius, ut memorant, non invidiosa nefandis
  12. nec cupienda bonis regna Thoantis erant.
  13. hic pro supposita virgo Pelopeïa cerva
  14. sacra deae coluit qualiacumque suae.
  15. quo postquam, dubium pius an sceleratus, Orestes
  16. exactus Furiis venerat ipse suis,
  17. et comes exemplum veri Phoceus amoris,
  18. qui duo corporibus mentibus unus erant,
  19. protinus evincti [*](evicti) tristem ducuntur ad aram,
  20. quae stabat geminas ante cruenta fores.