Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. mitius exilium pauloque propinquius opto,
  2. quique sit a saevo longius hoste locus;
  3. quantaque in Augusto clementia, si quis ab illo
  4. hoc peteret pro me, forsitan ille daret.
  5. frigida me cohibent Euxini litora Ponti :
  6. dictus ab antiquis Axenus ille fuit.
  7. nam neque iactantur moderatis aequora ventis,
  8. nec placidos portus hospita navis adit.
  9. sunt circa gentes, quae praedam sanguine quaerunt;
  10. nec minus infida terra timetur aqua.
  11. illi, quos audis hominum gaudere cruore,
  12. paene sub eiusdem sideris axe iacent,
  13. nec procul a nobis locus est, ubi Taurica dira
  14. caede pharetratae spargitur ara deae.
  15. haec prius, ut memorant, non invidiosa nefandis
  16. nec cupienda bonis regna Thoantis erant.
  17. hic pro supposita virgo Pelopeïa cerva
  18. sacra deae coluit qualiacumque suae.
  19. quo postquam, dubium pius an sceleratus, Orestes
  20. exactus Furiis venerat ipse suis,