Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non igitur tibi nunc, quod me domus ista recepit,
  2. sed prius auctori sunt data verba tuo. [*](sed sunt auctori non tua verba tuo)
  3. nec [*](non: nec σ ) data sunt, mihi crede, tamen: sed in omnibus actis
  4. ultima si demas, vita tuenda mea est.
  5. hanc quoque, qua perii, culpam scelus esse negabis,
  6. si tanti senes sit tibi nota mali.
  7. aut timor aut error nobis, prius obfuit error.
  8. a! [*](at) sine me fati non meminisse mei;
  9. neve retractando nondum coeuntia rumpam [*](rumpe vel rupem)
  10. vulnera: vix illis proderit ipsa quies,
  11. ergo ut iure damus poenas, sic afuit omne
  12. peccato facinus consiliumque meo;
  13. idque deus sentit; pro quo nec lumen ademptum,
  14. nec mihi detractas possidet alter opes.
  15. forsitan hanc ipsam, vivam modo, finiet olim,
  16. tempore cum fuerit lenior ira, fugam.
  17. nunc precor hinc alio iubeat discedere, si non
  18. nostra verecundo vota pudore carent,
  19. mitius exilium pauloque propinquius opto,
  20. quique sit a saevo longius hoste locus;