Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. utque proba dignum est, omni tibi dote placebam:
  2. addebat veris multa faventis amor.
  3. nec, quem praeferres—ita res tibi magna videbar—
  4. quemque tuum malles esse, vir alter erat.
  5. nunc quoque ne pudeat, quod sis mihi nupta; tuusque
  6. non debet dolor hinc, debet abesse pudor,
  7. cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu,
  8. num legis Euadnen erubuisse viro?
  9. nec quia rex mundi compescuit ignibus ignes,
  10. ipse suis Phaëthon infitiandus erat.
  11. nec Semele Cadmo facta est aliena parenti,
  12. quod precibus periit ambitiosa suis.
  13. nec tibi, quod saevis ego sum Iovis ignibus ictus,
  14. purpureus molli fiat in ore pudor.
  15. sed magis in curam nostri consurge tuendi,
  16. exemplumque mihi coniugis esto bonae,
  17. materiamque tuis tristem virtutibus imple:
  18. ardua per praeceps gloria vadit iter.
  19. Hectora quis nosset, si felix Troia fuisset?
  20. publica virtutis per mala facta via est.