Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quid tamen ipse precer dubito, nec dicere possum,
  2. affectum quem te mentis habere velim.
  3. tristis es? indignor quod sim tibi causa doloris ;
  4. non es? at [*](ut: at Bentley) amisso coniuge digna fores.
  5. tu vero tua damna dole, mitissima coniunx,
  6. tempus et a nostris exige triste malis,
  7. Aeque meos casus: est quaedam flere voluptas;
  8. expletur lacrimis egeriturque dolor,
  9. atque utinam lugenda tibi non vita, sed esset
  10. mors mea, morte fores sola relicta mea!
  11. spiritus hic per te patrias exisset in auras,
  12. sparsissent lacrimae pectora nostra piae,