Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- esse tui memorem, de qua tibi maxima cura est,
- quodque potest, secum nomen habere tuum
- vultibus illa tuis tamquam praesentis inhaeret,[*](praesentibus haeret)
- teque remota procul, si modo vivit, amat.
- ecquid, ubi incubuit iusto mens aegra dolori,
- lenis ab admonito pectore somnus abit?
- tunc subeunt curae, dum te lectusque locusque
- tangit et oblitam non sinit esse mei,
- et veniunt aestus, et nox inmensa videtur,
- fessaque iactati corporis ossa dolent?
- non equidem dubito, quin haec et cetera fiant,
- detque tuus maesti signa doloris amor,
- nec cruciere minus, quam cum Thebana cruentum
- Hectora Thessalico vidit ab axe rapi.
- quid tamen ipse precer dubito, nec dicere possum,
- affectum quem te mentis habere velim.
- tristis es? indignor quod sim tibi causa doloris ;
- non es? at [*](ut: at Bentley) amisso coniuge digna fores.
- tu vero tua damna dole, mitissima coniunx,
- tempus et a nostris exige triste malis,