Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ei mihi, cur timeam? quae sunt manifesta, requiro.
  2. cur iacet [*](latet vel labat: iacet Ehwald) ambiguo spes mea mixta metu?
  3. crede, quod est et vis, ac desine tuta vereri,
  4. deque fide certa sit tibi certa fides,
  5. quodque polo fixae nequeunt tibi dicere flammae,
  6. non mentitura tu tibi voce refer,
  7. esse tui memorem, de qua tibi maxima cura est,
  8. quodque potest, secum nomen habere tuum
  9. vultibus illa tuis tamquam praesentis inhaeret,[*](praesentibus haeret)
  10. teque remota procul, si modo vivit, amat.
  11. ecquid, ubi incubuit iusto mens aegra dolori,
  12. lenis ab admonito pectore somnus abit?
  13. tunc subeunt curae, dum te lectusque locusque
  14. tangit et oblitam non sinit esse mei,