Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. at mihi fingendo tantum longeque remotis
  2. auribus hic fructus percipiendus erit,
  3. atque procul Latio diversum missus in orbem
  4. qui narret cupido, vix erit, ista mihi.
  5. is quoque iam serum referet veteremque triumphum:
  6. quo tamen audiero tempore, laetus ero.
  7. illa dies veniet, mea qua lugubria ponam,
  8. causaque privata publica maior erit.