Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. invenitque animus, qua currus spectet eburnos;
  2. sic certe in patria per breve tempus ero,
  3. vera tamen capiet populus spectacula felix,
  4. laetaque erit praesens cum duce turba suo.
  5. at mihi fingendo tantum longeque remotis
  6. auribus hic fructus percipiendus erit,
  7. atque procul Latio diversum missus in orbem
  8. qui narret cupido, vix erit, ista mihi.
  9. is quoque iam serum referet veteremque triumphum:
  10. quo tamen audiero tempore, laetus ero.
  11. illa dies veniet, mea qua lugubria ponam,
  12. causaque privata publica maior erit.
  1. Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias,
  2. altera Sidonias, utraque sicca, rates,
  3. omnia cum summo positae videatis in axe,
  4. et maris occiduas non subeatis aquas,
  5. aetheriamque suis cingens amplexibus arcem
  6. vester ab intacta circulus extet humo,
  7. aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondam
  8. dicitur Iliades transiluisse Remus,