Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- tempora Phoebea lauro cingetur io que
- miles io magna voce triumphe canet,
- ipse sono plausuque simul fremituque canente
- quadriiugos cernes saepe resistere equos.
- inde pet es arcem et delubra faventia votis,
- et dabitur merito laurea vota Iovi.
- haec ego summotus qua possum mente videbo :
- erepti nobis ius habet illa loci :
- illa per inmensas spatiatur libera terras,
- in caelum celeri pervenit illa via [*](fuga),
- illa meos oculos mediam deducit in urbem,
- immunes tanti nec sinit esse boni;
- invenitque animus, qua currus spectet eburnos;
- sic certe in patria per breve tempus ero,
- vera tamen capiet populus spectacula felix,
- laetaque erit praesens cum duce turba suo.
- at mihi fingendo tantum longeque remotis
- auribus hic fructus percipiendus erit,
- atque procul Latio diversum missus in orbem
- qui narret cupido, vix erit, ista mihi.