Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cumque bonis nuribus pro sospite Livia nato
  2. munera det meritis, saepe datura, deis,
  3. et pariter matres et quae sine crimine castos
  4. perpetua servant virginitate focos;
  5. plebs pia cumque pia laetetur plebe senatus,
  6. parvaque cuius eram pars ego nuper eques.
  7. nos procul expulsos communia gaudia fallunt,
  8. famaque tam longe non nisi parva venit,
  9. ergo omnis populus poterit spectare triumphos,
  10. cumque ducum titulis oppida capta leget,
  11. vinclaque captiva reges cervice gerentes
  12. ante coronatos ire videbit equos,
  13. et cernet vultus aliis pro tempore versos,
  14. terribiles aliis inmemoresque sui,
  15. quorum pars causas et res et nomina quaeret,
  16. pars referet, quamvis noverit illa parum.
  17. ‘hic, qui Sidonio fulget sublimis in ostro,
  18. dux fuerat belli, proximus ille duci.
  19. hic, qui nunc in humo lumen miserabile fixit,
  20. non isto vultu, cum tulit arma, fuit.