Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae,
  2. et sunt in Stygio crimina nostra foro,
  3. scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est)
  4. errorem iussae, non scelus, esse fugae.
  5. Manibus hoc satis est: ad vos, studiosa, revertor,
  6. pectora, quae vitae quaeritis acta meae.
  7. iam mihi canities pulsis melioribus annis
  8. venerat, antiquas miscueratque comas,