Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non aliter flevi, quam me fleturus ademptum
  2. ille fuit. Matri [*](matrix vel matri σ ) proxima busta tuli.
  3. felices ambo tempestiveque sepulti,
  4. ante diem poenae quod periere
  5. meae! me quoque felicem, quod non viventibus illis
  6. sum miser, et de me quod doluere nihil!
  7. si tamen extinctis aliquid nisi nomina restat, [*](restant)
  8. et gracilis structas effugit umbra rogos,
  9. fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae,
  10. et sunt in Stygio crimina nostra foro,
  11. scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est)
  12. errorem iussae, non scelus, esse fugae.
  13. Manibus hoc satis est: ad vos, studiosa, revertor,
  14. pectora, quae vitae quaeritis acta meae.
  15. iam mihi canities pulsis melioribus annis
  16. venerat, antiquas miscueratque comas,
  17. postque meos ortus Pisaea vinctus oliva
  18. abstulerat deciens praemia victor eques,
  19. cum maris Euxini positos ad laeva Tomitas
  20. quaerere me laesi principis ira iubet.