Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non aliter flevi, quam me fleturus ademptum
  2. ille fuit. Matri [*](matrix vel matri σ ) proxima busta tuli.
  3. felices ambo tempestiveque sepulti,
  4. ante diem poenae quod periere
  5. meae! me quoque felicem, quod non viventibus illis
  6. sum miser, et de me quod doluere nihil!
  7. si tamen extinctis aliquid nisi nomina restat, [*](restant)
  8. et gracilis structas effugit umbra rogos,
  9. fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae,
  10. et sunt in Stygio crimina nostra foro,
  11. scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est)
  12. errorem iussae, non scelus, esse fugae.
  13. Manibus hoc satis est: ad vos, studiosa, revertor,
  14. pectora, quae vitae quaeritis acta meae.