Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. filia me mea bis prima fecunda iuventa,
  2. sed non ex uno coniuge, fecit avum.
  3. et iam complerat genitor sua fata novemque
  4. addiderat lustris altera lustra novem.
  5. non aliter flevi, quam me fleturus ademptum
  6. ille fuit. Matri [*](matrix vel matri σ ) proxima busta tuli.
  7. felices ambo tempestiveque sepulti,
  8. ante diem poenae quod periere
  9. meae! me quoque felicem, quod non viventibus illis
  10. sum miser, et de me quod doluere nihil!
  11. si tamen extinctis aliquid nisi nomina restat, [*](restant)
  12. et gracilis structas effugit umbra rogos,
  13. fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae,
  14. et sunt in Stygio crimina nostra foro,
  15. scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est)
  16. errorem iussae, non scelus, esse fugae.
  17. Manibus hoc satis est: ad vos, studiosa, revertor,
  18. pectora, quae vitae quaeritis acta meae.
  19. iam mihi canities pulsis melioribus annis
  20. venerat, antiquas miscueratque comas,