Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tunc quoque, cum fugerem, quaedam placitura cremavi,
  2. iratus studio carminibusque meis.
  3. molle Cupidineis nec inexpugnabile telis
  4. cor mihi, quodque levis causa moveret, erat.
  5. cum tamen hic essem minimoque accenderer igni,
  6. nomine sub nostro fabula nulla fuit.
  7. paene mihi puero nec digna nec utilis uxor
  8. est data, quae tempus per breve nupta fuit.