Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- moverat ingenium totam cantata per urbem
- nomine non vero dicta Corinna mihi.
- multa quidem scripsi, sed, quae vitiosa putavi,
- emendaturis ignibus ipse dedi.
- tunc quoque, cum fugerem, quaedam placitura cremavi,
- iratus studio carminibusque meis.
- molle Cupidineis nec inexpugnabile telis
- cor mihi, quodque levis causa moveret, erat.
- cum tamen hic essem minimoque accenderer igni,
- nomine sub nostro fabula nulla fuit.