Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. carmina cum primum populo iuvenalia legi,
  2. barba resecta mihi bisve semelve fuit.
  3. moverat ingenium totam cantata per urbem
  4. nomine non vero dicta Corinna mihi.
  5. multa quidem scripsi, sed, quae vitiosa putavi,
  6. emendaturis ignibus ipse dedi.
  7. tunc quoque, cum fugerem, quaedam placitura cremavi,
  8. iratus studio carminibusque meis.
  9. molle Cupidineis nec inexpugnabile telis
  10. cor mihi, quodque levis causa moveret, erat.
  11. cum tamen hic essem minimoque accenderer igni,
  12. nomine sub nostro fabula nulla fuit.
  13. paene mihi puero nec digna nec utilis uxor
  14. est data, quae tempus per breve nupta fuit.
  15. illi successit, quamvis sine crimine coniunx,
  16. non tamen in nostro firma futura toro.
  17. ultima, quae mecum seros permansit in annos;
  18. sustinuit coniunx exulis esse viri.
  19. filia me mea bis prima fecunda iuventa,
  20. sed non ex uno coniuge, fecit avum.