Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. curia restabat . clavi mensura coacta est,
  2. maius erat nostris viribus illud onus.
  3. nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori,
  4. sollicitaeque fugax ambitionis eram,
  5. et petere Aoniae suadebant tuta sorores
  6. otia, iudicio semper amata meo.
  7. temporis illius colui fovique poëtas,
  8. quotque aderant vates, rebar adesse deos.
  9. saepe suas volucres legit mihi grandior aevo,
  10. quaeque nocet [*](nocens vel necet) serpens, quae iuvat [*](iuvet) herba. Macer.
  11. saepe suos solitus recitare Propertius ignes,
  12. iure sodalicii, quo [*](qui) mihi iunctus erat.
  13. Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis
  14. dulcia convictus membra fuere mei.
  15. et tenuit nostras numerosus Horatius aures;
  16. dum ferit Ausonia carmina culta lyra.
  17. Vergilium vidi tantum : nec avara Tibullo
  18. tempus amicitiae fata dedere meae.
  19. successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi;
  20. quartus ab his sene temporis ipse fui.