Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. haec est armiferae [*](armigerae) festis de quinque Minervae,
  2. quae fieri pugna prima cruenta solet.
  3. protinus excolimur teneri curaque parentis
  4. imus ad insignes urbis ab arte viros.
  5. frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo,
  6. fortia verbosi natus ad arma fori,
  7. at mihi iam puero caelestia sacra placebant,
  8. inque suum furtim Musa trahebat opus.
  9. saepe pater dixit ‘studium quid inutile temptas :
  10. Maeonides nullas ipse reliquit opes.’
  11. motus eram dictis, totoque Helicone relicto
  12. scribere temptabam [*](conabar) verba soluta modis.
  13. sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos,
  14. et quod temptabam scribere [*](dicere) versus erat.
  15. interea tacito passu labentibus annis
  16. liberior fratri sumpta mihique toga est,
  17. induiturque umeris [*](humeros) cum lato purpura clavo,
  18. et studium nobis, quod fuit ante, manet.
  19. iamque decem vitae frater geminaverat annos,
  20. cum perit, et coepi parte carere mei.