Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quod quamvis nemo est, cuius referatur ad aures,
  2. sic tamen absumo decipioque diem.
  3. ergo quod vivo duosque laboribus obsto,
  4. nec me sollicitae taedia lucis habent,
  5. gratia. Musa, tibi: nam tu solacia praebes,
  6. tu curae requies, tu medicina venis.
  7. tu dux et comes es, tu nos abducis ab Histro,
  8. in medioque mihi das Helicone locum;
  9. tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti
  10. nomen, ab exequiis quod dare fama solet,
  11. nec, qui detractat praesentia, Livor iniquo
  12. ullum de nostris dente momordit opus.