Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cantat et innitens limosae pronus harenae,
  2. adverso tardam qui trahit amne ratem;
  3. quique refert pariter lentos ad pectora remos,
  4. in numerum pulsa brachia pulsat [*](iactat σ ) aqua.
  5. fessus ubi incubuit baculo saxove resedit
  6. pastor, harundineo carmine mulcet oves.
  7. cantantis pariter, pariter data pensa trahentis,
  8. fallitur ancillae decipiturque labor.
  9. fertur et abducta Lyrneside tristis Achilles
  10. Haemonia curas attenuasse lyra.
  11. cum traheret silvas Orpheus et dura canendo
  12. saxa, bis amissa coniuge maestus erat.
  13. me quoque Musa levat Ponti loca iussa petentem.
  14. sola comes nostrae perstitit illa fugae;
  15. sola nec insidias, Sinti nec [*](inter nec: Sinti nec Ehwald) militis ensem,
  16. nec mare nec ventos barbariamque timet.
  17. scit quoque, cum perii, quis me deceperit error,
  18. et culpam in facto, non scelus, esse meo,
  19. scilicet hoc ipso nunc aequa, quod obfuit ante,
  20. cum mecum iuncti criminis acta rea est.