Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quam miserum est, porta vitam muroque tueri,
  2. vixque sui tutum viribus esse loci!
  3. aspera militiae iuvenis certamina fugi,
  4. nec nisi lusura movimus arma manu;
  5. nunc senior gladioque latus scutoque sinistram,
  6. canitiem galeae subicioque meam.
  7. nam dedit e specula custos ubi signa tumultus,
  8. induimus trepida protinus arma manu.
  9. hostis, habens arcus imbutaque tela venenis, [*](veneno)
  10. saevus anhelanti moenia lustrat equo,
  11. utque rapax pecudem, quae se non texit ovili,
  12. per sata, per silvas fertque trahitque lupus,
  13. sic, siquem nondum portarum saepe [*](sede: saepe σ ) receptum
  14. barbarus in campis repperit hostis, habet:
  15. aut sequitur captus coniectaque vincula collo
  16. accipit, aut telo virus habente perit.
  17. hic ego sollicitae lateo novus incola sedis .
  18. heu nimium fati tempora longa [*](lenta) mei!
  19. et tamen ad numeros antiquaque sacra reverti
  20. sustinet in tantis hospita Musa malis,