Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hic quoque cognosco natalis stamina nostri,
  2. stamina de nigro vellere facta mihi.
  3. utque neque insidias capitisque pericula narrem,
  4. vera quidem, veri [*](veri vera vel vidi corr. Francius) sed graviora fide,
  5. vivere quam miserum est inter Bessosque Getasque
  6. illum, qui populi semper in ore ruit .
  7. quam miserum est, porta vitam muroque tueri,
  8. vixque sui tutum viribus esse loci!
  9. aspera militiae iuvenis certamina fugi,
  10. nec nisi lusura movimus arma manu;
  11. nunc senior gladioque latus scutoque sinistram,
  12. canitiem galeae subicioque meam.
  13. nam dedit e specula custos ubi signa tumultus,
  14. induimus trepida protinus arma manu.
  15. hostis, habens arcus imbutaque tela venenis, [*](veneno)
  16. saevus anhelanti moenia lustrat equo,
  17. utque rapax pecudem, quae se non texit ovili,
  18. per sata, per silvas fertque trahitque lupus,