Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- vere prius flores, aestu numerabis aristas,
- poma per autumnum frigoribusque nives,
- quam mala, quae toto patior iactatus in orbe,
- dum miser Euxini litora laeva [*](saeva: laeva σ ) peto.
- nec tamen, ut veni, levior fortuna malorum est :
- huc quoque sunt nostras fata secuta vias.
- hic quoque cognosco natalis stamina nostri,
- stamina de nigro vellere facta mihi.
- utque neque insidias capitisque pericula narrem,
- vera quidem, veri [*](veri vera vel vidi corr. Francius) sed graviora fide,
- vivere quam miserum est inter Bessosque Getasque
- illum, qui populi semper in ore ruit .
- quam miserum est, porta vitam muroque tueri,
- vixque sui tutum viribus esse loci!
- aspera militiae iuvenis certamina fugi,
- nec nisi lusura movimus arma manu;
- nunc senior gladioque latus scutoque sinistram,
- canitiem galeae subicioque meam.
- nam dedit e specula custos ubi signa tumultus,
- induimus trepida protinus arma manu.