Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sic nova Dulichio lotos gustata palato
  2. illo, quo nocuit, grata sapore fuit.
  3. sentit amans sua damna fere, tamen haeret in illis,
  4. materiam culpae persequiturque suae.
  5. nos quoque delectant, quamvis nocuere, libelli,
  6. quodque mihi telum vulnera fecit, amo.
  7. forsitan hoc studium possit furor esse videri,
  8. sed quiddam furor hic utilitatis habet,
  9. semper in obtutu mentem vetat esse malorum,
  10. praesentis casus inmemoremque facit,
  11. utque suum Bacche non sentit saucia vulnus,
  12. dum stupet Idaeis exululata modis,