Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sola nec insidias, Sinti nec [*](inter nec: Sinti nec Ehwald) militis ensem,
  2. nec mare nec ventos barbariamque timet.
  3. scit quoque, cum perii, quis me deceperit error,
  4. et culpam in facto, non scelus, esse meo,
  5. scilicet hoc ipso nunc aequa, quod obfuit ante,
  6. cum mecum iuncti criminis acta rea est.
  7. non equidem vellem, quoniam nocitura fuerunt,
  8. Pieridum sacris inposuisse manum,