Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. atque ita [*](ea: ita σ ) de multis quoniam non multa supersunt,
  2. cum venia facito, quisquis es, ista legas.
  3. tu quoque non melius, quam sunt mea tempora, carmen,
  4. interdicta mihi, consule. Roma, boni.
  1. Iam fera Caesaribus Germania, totus ut orbis,
  2. victa potest flexo succubuisse genu,
  3. altaque velentur fortasse Palatia sertis,
  4. turaque in igne sonent inficiantque diem,
  5. candidaque adducta collum percussa securi
  6. victima purpureo sanguine pulset humum,
  7. donaque amicorum templis promissa deorum
  8. reddere victores Caesar uterque parent,