Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cuius ut ornata est praesentia, vicimus inquit:
  2. hic mihi morte sua causa salutis erit.
  3. protinus ignari nec quicquam tale timentis
  4. innocuum rigido perforat ense latus,
  5. atque ita divellit divulsaque membra per agros
  6. dissipat in multis invenienda locis,
  7. neu pater ignoret, scopulo proponit in alto
  8. pallentesque manus sanguineumque caput.
  9. ut genitor luctuque novo tardetur et, artus
  10. dum legit extinctos, triste moretur [*](retardet) iter.
  11. inde Tomis [*](tomus (thomus) rel tomos) dictus locus hic, quia fertur in illo
  12. membra soror fratris consecuisse sui.
  1. Siquis adhuc istic meminit Nasonis adempti,
  2. et superest sine me nomen in urbe meum,
  3. suppositum stellis numquam tangentibus aequor
  4. me sciat In media vivere barbaria.
  5. Sauromatae cingunt, fera gens, Bessique Getaeque.
  6. quam non ingenio nomina digna meo!
  7. dum tamen aura tepet, medio defendimur Histro :
  8. ille suis liquidus [*](liquidis) bella repellit aquis,