Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et, quamquam superest ingens audacia menti,
  2. pallor in attonitae virginis ore fuit.
  3. ergo uni prospexit venientia vela tenemur,
  4. et pater est aliqua fraude morandus ait.
  5. dum quid agat quaerit, dum versat in omnia vultus,
  6. ad fratrem casu lumina flexa tulit.
  7. cuius ut ornata est praesentia, vicimus inquit:
  8. hic mihi morte sua causa salutis erit.
  9. protinus ignari nec quicquam tale timentis
  10. innocuum rigido perforat ense latus,
  11. atque ita divellit divulsaque membra per agros
  12. dissipat in multis invenienda locis,
  13. neu pater ignoret, scopulo proponit in alto
  14. pallentesque manus sanguineumque caput.
  15. ut genitor luctuque novo tardetur et, artus
  16. dum legit extinctos, triste moretur [*](retardet) iter.
  17. inde Tomis [*](tomus (thomus) rel tomos) dictus locus hic, quia fertur in illo
  18. membra soror fratris consecuisse sui.
  1. Siquis adhuc istic meminit Nasonis adempti,
  2. et superest sine me nomen in urbe meum,