Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. desertaeque domus vultus, memoresque sodales,
  2. caraque praecipue coniugis ora meae.
  3. stulte, quid haec frustra votis puerilibus optas,
  4. quae non ulla tibi [*](tulit) fertque feretque dies?
  5. si semel optandum est, Augusti numen adora,
  6. et, quem sensisti, rite precare deum.
  7. ille tibi pennasque potest currusque volucres
  8. tradere: det reditum, protinus ales eris.
  9. si precer hoc—neque enim possum maiora rogare—
  10. ne mea sint, timeo, vota modesta parum,
  11. forsitan hoc olim, cum iam satiaverit iram,
  12. tum quoque sollicita mente rogandus erit.