Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tantus amor necis est, querar ut cum Caesaris ira,
  2. quod non offensas vindicet ense suas.
  3. at, quoniam semel est odio civiliter usus,
  4. mutato levior sit fuga nostra loco.
  1. Hic quoque sunt igitur Graiae—quis crederet?—urbes
  2. inter inhumanae nomina barbariae;
  3. huc quoque Mileto missi venere coloni,
  4. inque Getis Graias constituere domos.