Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec melius valeo, quam corpore, mente, sed aegra est
  2. utraque pars aeque binaque damna fero.
  3. haeret et ante oculos veluti spectabile corpus
  4. astat fortunae forma legenda meae:
  5. cumque locum moresque hominum cultusque sonumque
  6. cernimus, et, qui sim qui fuerimque, subit,
  7. tantus amor necis est, querar ut cum Caesaris ira,
  8. quod non offensas vindicet ense suas.
  9. at, quoniam semel est odio civiliter usus,
  10. mutato levior sit fuga nostra loco.
  1. Hic quoque sunt igitur Graiae—quis crederet?—urbes
  2. inter inhumanae nomina barbariae;