Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. forsitan hoc olim, cum iam satiaverit iram,
  2. tum quoque sollicita mente rogandus erit.
  3. quod minus interea est, instar mihi muneris ampli,
  4. ex his me iubeat quolibet ire locis,
  5. nec caelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae;
  6. ei mihi, perpetuus corpora languor habet!
  7. seu vitiant artus aegrae contagia mentis,
  8. sive mei causa est in regione mali,
  9. ut tetigi Pontum, vexant insomnia, vixque
  10. ossa tegit macies nec iuvat ora cibus;
  11. quique per autumnum percussis frigore primo
  12. est color in follis, quae nova laesit hiems,
  13. is mea membra tenet, nec viribus adlevor ullis,
  14. et numquam queruli causa doloris abest.
  15. nec melius valeo, quam corpore, mente, sed aegra est
  16. utraque pars aeque binaque damna fero.
  17. haeret et ante oculos veluti spectabile corpus
  18. astat fortunae forma legenda meae: