Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. stulte, quid haec frustra votis puerilibus optas,
  2. quae non ulla tibi [*](tulit) fertque feretque dies?
  3. si semel optandum est, Augusti numen adora,
  4. et, quem sensisti, rite precare deum.
  5. ille tibi pennasque potest currusque volucres
  6. tradere: det reditum, protinus ales eris.
  7. si precer hoc—neque enim possum maiora rogare—
  8. ne mea sint, timeo, vota modesta parum,
  9. forsitan hoc olim, cum iam satiaverit iram,
  10. tum quoque sollicita mente rogandus erit.
  11. quod minus interea est, instar mihi muneris ampli,
  12. ex his me iubeat quolibet ire locis,
  13. nec caelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae;
  14. ei mihi, perpetuus corpora languor habet!
  15. seu vitiant artus aegrae contagia mentis,
  16. sive mei causa est in regione mali,
  17. ut tetigi Pontum, vexant insomnia, vixque
  18. ossa tegit macies nec iuvat ora cibus;
  19. quique per autumnum percussis frigore primo
  20. est color in follis, quae nova laesit hiems,