Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. en ego, cum caream patria vobisque domoque,
  2. raptaque sint, adimi quae potuere mihi,
  3. ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque:
  4. Caesar in hoc potuit iuris habere nihil,
  5. quilibet hanc saevo vitam mihi finiat ense,
  6. me tamen extincto fama superstes erit,
  7. dumque suis victrix omnem de montibus orbem
  8. prospiciet domitum Martia Roma, legar.