Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. isque erat usque adeo populo testatus, ut esset
  2. paene magis quam tu quamque ego notus, amor ;
  3. quique est in caris animi tibi candor amicis—
  4. cognita sunt ipsi, quem colis, ista [*](cognitus est ipsi iste) viro.
  5. nil ita celabas, ut non ego conscius essem,
  6. pectoribusque dabas multa tegenda meis:
  7. cuique ego narrabam secreti quicquid habebam,
  8. excepto quod me perdidit, unus eras.
  9. id quoque si scisses, salvo fruerere sodali,
  10. consilioque forem sospes, amice, tuo.