Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. donec enim licuit, nec te mihi carior alter,
  2. nec tibi me tota iunctior urbe fuit,
  3. isque erat usque adeo populo testatus, ut esset
  4. paene magis quam tu quamque ego notus, amor ;
  5. quique est in caris animi tibi candor amicis—
  6. cognita sunt ipsi, quem colis, ista [*](cognitus est ipsi iste) viro.
  7. nil ita celabas, ut non ego conscius essem,
  8. pectoribusque dabas multa tegenda meis: