Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. mensque reformidat, veluti sua vulnera, tempus
  2. illud, et admonitu fit novus ipse pudor,
  3. et quaecumque adeo possunt afferre pudorem,
  4. illa tegi caeca condita nocte decet,
  5. nil igitur referam nisi me peccasse, sed illo
  6. praemia peccato nulla petita mihi,
  7. stultitiamque meum crimen debere vocari,
  8. nomina si facto reddere vera velis,
  9. quae si non ita sunt, alium, quo longius absim,
  10. quaere; suburbana est hic mihi terra locus.
  1. VADE salutatum, subito perarata, Perillam,
  2. littera, sermonis fida ministra mei.