Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ausus es igne Iovis percussum tangere corpus
  2. et deploratae limen adire domus:
  3. idque recens praestas nec longo cognitus usu,
  4. quod veterum misero vix duo tresve mihi.
  5. vidi ego confusos vultus visosque notavi,
  6. osque madens fletu pallidiusque meo,
  7. et lacrimas cernens in singula verba cadentes
  8. ore meo lacrimas, auribus illa bibi ;
  9. brachiaque accepi presso [*](maesto) pendentia collo,
  10. et singultatis oscula mixta sonis.
  11. sum quoque, care, tuis defensus viribus absens—
  12. scis carum veri nominis esse loco—
  13. multaque praeterea manifesti [*](manifesta) signa favoris
  14. pectoribus teneo non abitura meis.
  15. di tibi posse tuos tribuant defendere semper,
  16. quos in materia prosperiore iuves,
  17. si tamen interea, quid in his ego perditus oris
  18. quod te credibile est quaerere quaeris, agam,
  19. spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli,
  20. tristia leniri numina posse dei.